- IGAEDITA
- IGAEDITALusitaniae urbs Episcopal. olim fuit, sub Archiep. Emeritensi, ut inquit Vasaeus, qui addit hodie vicum obscurum esse, urbi Guardensi, quae ei in Episc. dignitate surrogata est, finitimum, nomine Edania. Idannas dicitur Varrerio. Idantia a Velha incolis. Baudr. nunc parva urbs est Lusitan. a conf. Extremadurae, vix 2. leuc. in Occ. uti 6. a Cauria, 6. ab Alcantara in Bor. ei adiacet castrum Idanha a nueva, i. e. Igaedita nova.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.